Liber Isaiae Prophetae*

Caput 63: Versus 1

Quis est iste.Quidam angeli non plene cognoscentes mysterium incarnationis, passionis, resurrectionis, videntes ad coelos ascendere Dominum cum multitudine angelorum et sanctorum hominum propria virtute, non auxilio angelorum, admirantur incarnationis, et passionis, et resurrectionis, et ascensionis mysterium: et quomodo sibi et aliis aperiat regnum coelorum; unde et angelis Dominum comitantibus dicunt:Quis est iste?Et David similiter:Quis est iste rex gloriae?Psal. 23.. Videtur tamen Augustus dicere super Genesim quod omnes angeli ab ipsa creatione sua, statim cognoverunt in contemplatione sui creatoris, quidquid ipse erat facturus. Hieronymus autem aperte declarat quia quidam angeli, donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt.De Edom.Edomex HIER.ab edulio rufae lentis, etc., usque ad vel de inferno spoliato victor cum fidelibus suis.Formosus in stola.Formosum calidum. Unde formosus quasi calidus, quia ex colore rubeus et roseus efficitur vultus, et inde speciosus.
(* Traductions européennes)